monumenta.ch > Plinius > sectio 212

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 212
{XXXIX} Principium habet Indiae pars versa ad austrum. patet usque Arabiam et Rubri maris accolas. continentur Gedrosi, Carmani, Persae, Elymaei, Parthyene, Aria, Susiane, Mesopotamia, Seleucia cognominata Babylonia, Arabia ad Petras usque, Syria Coele, Pelusium, Aegypti inferiora, quae Chora vocatur, Alexandria, Africae maritima, Cyrenaica oppida omnia, Thapsus, Hadrumetum, Clupea, Carthago, Utica, uterque Hippo, Numidia, Mauretania utraque, Atlanticum mare, columnae Herculis. in hoc caeli circumplexu aequinoctii die medio umbilicus, quem gnomonem vocant, VII pedes longus umbram non amplius IIII pedes longam reddit, noctis vero dieique longissima spatia XIIII horas aequinoctiales habent, brevissima ex contrario X.